monumenta.ch > Hieronymus > sectio 27 > sectio 5 > sectio 8 > sectio 2 > sectio 25 > bnfNAL1585.35 > sectio 25 > sectio 28 > sectio 22 > sectio 52 > sectio > habCod.Guelf.707Helmst..205 > sectio 21 > sectio 37 > sectio 17 > sectio 118 > sectio 63 > sectio 7 > sectio 95 > sectio 48 > Ezechiel, 19 > bsbClm6224.297 > sectio 55 > sectio 14 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 17
Sed ab ipso loco usque ad calces pedum, id est ad mensuram duorum digitorum transpositorum superius tangentem talum eius umbrosus est; quoniam a persecutione hac quam fideles a filio diaboli passuri sunt, usque ad doctrinam duorum testium, scilicet Enoch et Eliae terrena despicientium, et ad superna desideria labores suos ponentium, fides ecclesiasticae institutionis velut in dubio habenda est: hominibus multo moerore dicentibus: Quid est quod dicitur de Iesu? Verumne est an secus? Sed ab illa mensura superius tangente talum per totos pedes suos lacte candidior apparet: quod est a testimonio testium illorum aeterna premia exspectantium filio perditionis devicto, Filius ante finem mundi in catholica fide candidissimus et pulcherrimus fulgebit, ita quod tunc palam veritas per ipsum cognoscetur; et quod falsitas in filio iniquitatis per omnia abiicietur, ut et David servus mens testatur, ubi dicit: Rex vero laetabitur in Deo, laudabuntur omnes qui iurant in eo; quia obstructum est os loquentium iniqua . Hoc tale est: Profunda scientia quae est magnus status in homine scilicet pulchram formam linguarum hominum voluntate et dispositione Dei tangens, strenue symphonizat in altari Dei, quia Deum novit et beati in laudibus sonantium mentium currunt, torrens iter verborum in purissimo fonte fortissimi dominatoris facientes: cum in perdito tempore destruuntur hiatus sibilorum diabolicarum artium, quae mentes hominum turpiter inficiunt.